The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book Part 77

/

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book



The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book Part 77


Andante


O salutaris hostia, Quae coeli panis ostium: Bella premunt hostilia, Da robur, fer auxilium.


Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria, Qui vitam sine termino n.o.bis donet in patria.


Amen.


Page 375



No. 227a


Adoro te devote (No. 1)


St Thomas Aquinas 1227-1274 Gregorian


Fifth Mode


1.


Adoro te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris, vere lat.i.tas: Tibi se cor meum totum subjicit, Quia te contemplans totum deficit.


2.


Visus tactus gustus in te falitur, Sed auditu solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius: Nil hoc veritatis verbo verius.


3.


In cruce latebat sola Deitas, Ad hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens, atque confitens, Peto quod petivit latro paenitens.


4.


Plagas, sicut Thomas, non intueor, Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.


5.


O memoriale mortis Domini, Panis vivus vitam praestans homini: Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere.


6.


Pie Pelicane, Jesu Domine, Me immundum munda tuo sanguine, Cujus una stilla salvum facere Totum mundum quid ab omni scelere.


7.


Jesu, quem velatum nunc adspicio, Oro fiat illud quod tam sitio: Ut, te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuae gloriae.


Amen.


Page 376-377


No. 227b


Adoro te devote (No. 2)


Ch. Gounod Arr. by N. A. M.


Lento


1.


Adoro te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris, vere lat.i.tas: Tibi se cor meum totum subjicit, Qui te contemplans totum deficit.


2.


Visus, tactus, gustus in te falitur, Sed auditu solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius: Nil hoc Veritatis verbo verius.


3.


In cruce latebat sola Deitas, Ad hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens, atque confitens, Peto quod petivit latro paenitens.


4.


Plagas, sicut Thomas, non intueor, Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.


5.


O memoriale mortis Domini, Panis vivus vitam praestans homini: Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere.


6.


Pie Pelicane, Jesu Domine, Me immundum munda tuo sanguine, Cujus una stilla salvum facere Totum mundum quid ab dulce sapere.


7.


Jesu, quem velatum nunc adspicio, Oro fiat illud quod tam sitio: Ut, te revelata cernens facie, Visu sim beatus omni scelere.


Amen


Page 378


No. 228a


O Esca Viatorum (No. 1)


Heinrich Isaak (1493-1531) Arr. by J. S. Bach


Largo


1.


O esca viatorum, O panis Angelorum, O manna coelitum: Esurientes ciba, Dulce dine non priva, Corda quaerentium.


2.


O lympha, fons amoris, Qui puro Salvatoris E corde profluis; Te sitientes pota, Haec sola nostra vota, His una sufficis.







Tips: You're reading The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book Part 77, please read The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book Part 77 online from left to right.You can use left, right, A and D keyboard keys to browse between chapters.Use F11 button to read novel in full-screen(PC only).

The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book Part 77 - Read The St. Gregory Hymnal and Catholic Choir Book Part 77 Online

It's great if you read and follow any Novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest Novel everyday and FREE.


Top